Sir 26

1Mulieris bonae beatus vir: numerus enim annorum illius duplex. 2Mulier fortis oblectat virum suum, et annos vitae illius in pace implebit. 3Pars bona, mulier bona, in parte timentium Deum dabitur viro pro factis bonis: 4divitis autem, et pauperis cor bonum, in omni tempore vultus illorum hilaris. 5A tribus timuit cor meum, et in quarto facies mea metuit: 6Delaturam civitatis: et collectionem populi: 7calumniam mendacem, super mortem, omnia gravia: 8dolor cordis et luctus, mulier zelotypa. 9In muliere zelotypa flagellum linguae, omnibus communicans. 10Sicut boum iugum, quod movetur, ita et mulier nequam: qui tenet illam, quasi qui apprehendit scorpionem. 11Mulier ebriosa ira magna: et contumelia, et turpitudo illius non tegetur. 12Fornicatio mulieris in extollentia oculorum, et in palpebris illius agnoscetur. 13In filia non avertente se, firma custodiam: ne inventa occasione utatur se. 14Ab omni irreverentia oculorum eius cave, et ne mireris si te neglexerit. 15sicut viator sitiens, ad fontem os aperiet, et ab omni aqua proxima bibet, et contra omnem palum sedebit, et contra omnem sagittam aperiet pharetram donec deficiat. 16Gratia mulieris sedulae delectabit virum suum, et ossa illius impinguabit. 17Disciplina illius datum Dei est. 18Mulier sensata et tacita, non est immutatio eruditae animae. 19Gratia super gratiam mulier sancta, et pudorata. 20Omnis autem ponderatio non est digna continentis animae. 21Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei, sic mulieris bonae species in ornamentum domus eius. 22lucerna splendens super candelabrum sanctum, et species faciei super aetatem stabilem. 23Columnae aureae super bases argenteas, et pedes firmi super plantas stabilis mulieris. 24Fundamenta aeterna supra petram solidam, et mandata Dei in corde mulieris sanctae. 25In duobus contristatum est cor meum, et in tertio iracundia mihi advenit: 26Vir bellator deficiens per inopiam: et vir sensatus contemptus: 27et qui transgreditur a iustitia ad peccatum, Deus paravit eum ad rhomphaeam. 28Duae species difficiles et periculosae mihi apparuerunt, difficile exuitur negotians a negligentia: et non iustificabitur caupo a peccatis labiorum.
Copyright information for VulgS